- AESCHYLUS
- I.AESCHYLUSRhodisu, cum Peuceste Macedone, deditae Aegypto praepositus. Curt. l. 4. c. 8.II.AESCHYLUSduodecimus Atheniensium Iudex, seu Archon perpetuus, in Marmore Arundel. ubi Medontidae (h. e. Medontis primi Archontis posteri) Βασιλδ´οντες citantur usque ad Aeschylum. regnavit ann. 23. Huius annô 2. Iphitus ludos Olympicos in Elide, ut quartô quoque annô celebrarentur, magnô totius Graeciae conventu, instituit, quod annorum spatium Olympias appellatum est, atque ex hoc tempore apud Graecos anni ab Olympiadibus digeri ac nominari solent. Prima autem Olympias incidit in A. M. 3174. secundum Helvicum, circa natalem Romuli et Remi, 407. annos post Troiae excidium, Nic. Lloydius: hanc vero vulgarem Olympiadem esse Iphiteam demum XXVIII. quâ Coraebus Eleus stadium vicerit; veram autem Olympiadem primam incidisse in tempora Phericlis Archontis VIII. regnante in Iudaea Azariâ seu Usiâ, docet Ioh. Marshamus pluribus Canone Chron. ad Sec. XV. tum enim Olympia ab Iphito, Lycurgo et Cleosthene, instituta seu potius instaurata, annô aerae Atticae 699. adeoque 108. annis ante vulgagarem epocham, discimus ex Phlegonte, qui in Fragm. Α᾿πὸ Ι᾿φίτου, inquit, Ο᾿λυμτιάδες ὀκτὼ προς ταῖς εἴκοϚι καταειθμοῦνται εἰς Κόροιβον τὸν Η᾿λεῖον, Ab Iphito Coraebum Eleum numerantur Olympiades viginti octo. h. c. anni 108. uti Eratosthenes interpretatur, apud Clementem Alexandr. Strom. l. 1. Interim Coraebi Olympias, in usum Chronologicum a Graecis recepta, et pro stabili fixa est termino, a quo putare tempora Graeci coeperunt: consensu postmodum Chronographorum errorem protegente, et Epocham ab omni controversia vindicante. Parum enim interest rei Chronologicae, utrum Coraebi Olympias sit vere prima, an sit postulatitia, dummodo stabilis sit terminus, a quo putentur tempora. Ioh. Marshamur Canone Chronicô ad Sec. XVI. Eum excepit Alcmaeon ultimus τῶ παρὰ Βίου Α᾿ρκόντων quem vide: prius tamen Syracusas, coloniam Corinthiorum, Archiam Corinthium deduxisse, annô 21. Aeschyli, adde ex eodem, ibid. p. 499.III.AESCHYLUSfrater Cynaegiri, bellicâ primum gloriâ celebris, dein tragoediographus, qui cum sensisset, certô quodam die se ruinâ periturum, ex urbe Siciliae, in quâ morabatur, egressus locô apertô consedit, super quem Aquila volitans, testudinem quam pedibus gerebat, super caput eius, splendore illius decepta, (erat enim crinibus vacuum) tamquam super petram, ut fractae restudinis carne vesceretur, elisit; quo ictu peremptus est. Primus reste Horatiô, gravitate personarum et coloris distinctione usus est. Sic enim ille, in Arte Poetica v. 278.Post hunc personae pallaeque repertor honestaeAeschylus, et modicis instravit pulpita tignis,Et docuit magnumque loqui nitique cothurnô.Hinc Aeschyleus. Propert. l. 2. Eleg. 34.Desine et Aeschyleô componere verba cothurnô.Eumenidum, quibus colubri pro crinibus primus inventor. Pausan. in Achaicis. Impietatis nomine condemnatus, quomodo evaserit. docet Aelian. Var. Hist. l. 5. c. 19. Vide etiam Val. Max. l. 9. c. 12. exemplô 10. Voss. de Graec. Poet. c. 4. Ceterum de variis Aeschylis vide sis doctissimum virum Tho. Stanleium Comment in Aeschylum, in principio. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.